- CUEVA
- CUEVAnomen Familiae in Hispania illustris, cuius origo adscribitur civitati Uzebedae. Ex ea, sub Petro et Henrico Regibus, floruit Iohannes Sanctius de la Cueva, Guil Martinezii Pater et Didaci Fernandezii Vide-comit. de Huelma, avus. Hôc geniti sunt Beltramus et Iohannes; ex quibus hic Dominus Solerae fuit, et eius ex filio Ludovico ac nepote Iohanne proneptis Isabella de la Cueva, nupta Francisco Benavidio Comiti de Sancto Stephano, dominium ac nomen gentile posteris intulit, Eô enim matrimoniô natus Didacus, ex Leonora de Toledo, Franciscum Benavidium de la Cueva Comit. Sancti Stephani sen de Santistevan del Pverto Dn. de las Navas, Castellar. ac Solera (maritum Briandae Bazaniae et Benavidiae, filiae Alvati Marchionis Santacrucii) et Isabellam de la Cueva, genuit. Ex eiusdem Iohannis Dn. Solerae filio Ludovico natus est Alfonsus de la Cueva et Benavides Dn. de Vedmar, reliquorum Dominorum et Marchionum de Vedmar sator. Beltramusvero, alter Didaci Fernandezii filius, a Rege Comes Ledesinae A. C. 1462. bienniô post Dux Albuquerquii creatus est. Eius e primo toro filius Franciscus Fernandezius, ultra titulos patrios Marchio de Cellar salutatus est reliquosque Duces prosevit. Paternempe Beltramus ex Mencia Mendozia fuit Francisci de La Cueva, Dacis de Albuquerque: quô et Franciscâ Toletanâ genitus Didacus, e Maria de Cardenas, suscepit Beltramum Ducem Albuquerquiae, exstinctum A. C. 1612. Qui pater fuit, ex Isabella de la Cueva Ducis de Albuquerque, Francisci Fernandezii, qui ex Anna Henricia de Mendoza prolem suscepit. Tertio matrimonio Beltrami vitam debuit Christophorus de la Cueva et Velasco, qui ducta Leonorâ de Velasco Comite, Comes de Sirvela factus est et reliquos huius tituli ex se dedit, qui nomina de la Cueva et Velasco coniunxêre. Sed et praeter Christophorum eâdem matre natus est Antonius de Ladrada, cuius posteri Marchionum axioma obtinuêre, sed per matrimonium ad Cerdanos Medinaeselimi Duces transmiserunt. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobilit. Europ. Tom. 1. p. 84. et Tom. Ill. Indic. In seuto gentilitio huius familiae, inter alia, splendent aurea lilia tria, ab Hugone, e Comitibus Tolosanis oriundo, nominis de la Cueva instauratore, qui in memorabili proelio de Salado, contra Maurorum Reges, vexillum, cruciatum, Avenione a Pontifice benedictum, praetulit, iubentibus Alfonsis Castellae XI. et Lusitaniae VII. Regibus A. C. 1340. In iisdem iam ante octo decusses erant aurei, post pugnam celebrem A. C. 1227. quâ civitas Baeza, a Maurorum iugo liberata est die S. Andreae festô etc. Porro Bartholemaeus, Ducis Albuquerquii filius, A. C. 1543. a Paulo III. et Alfonsus, ab Urbano VIII. purpuram meruêre. Claud. Chifletius, Praef. de Num. antiqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.